Adhortatio Apostolica
Redemptoris Custos
Ioannis Pauli PP. II

Ad sacrorum Antistites, Prestbyteros et Diaconos, Religiosos ac Religiosas, Christifideles omnes

de persona sancti Ioseph et opera in Christi Iesu Ecclesiaeque vita

die XV mensis Augusti anno MCMLXXXIX


Hic textus originalis reperitur in: AAS LXXXII (1990), 5-34.


Prooemium

  1. Evangelii Elementa
  2. Mysterii Dei custos
  3. Vir iustus - coniux
  4. Labor amoris testificatio
  5. Interioris vitae principatus
  6. Ecclesiae Patronus temporis nostri

Annotationes



Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii,
salutem et Apostolicam Benedictionem!



Proemium


1. Redemptoris Custos futurus „Ioseph ... fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam“ (Mt 1,24).

Primis iam inde a saeculis Evangelio ipso permoti Ecclesiae Patres Sanctum Iosephum, quem ad modum amantem gessisset Mariae curam laetantique studio Iesu Christi sese institutioni devovisset,1 ita inculcabant mysticum custodire illius corpus ac tueri, Ecclesiam videlicet cuius forma esset Virgo Sancta et exemplar.

Centum igitur transactis annis, quo ex tempore epistola encyclica Romani Pontificis Leonis XIII, cui index Quamquam [6:] pluries, prodiit,2 atque praeeunte complurium saeculorum cultu Sancti Iosephi, ponderandas vobis, Cari Fratres ac Sorores, nonnullas cupimus sententias de illo tradere quem Deus „principalium ... thesaurorum suorum custodem elegit“.3 Quod quidem pastorale consilium gaudentes sane iplemus, ut erga universae Patronum Ecclesiae pietas in omnibus christifidelibus augescat necnon in Redemptorem ipsum amor cui ille ceteris praefulgens in exemplum deserviit.

Hoc enim pacto non tantum ardentius decurret totus Christianus populus eundem ad Sanctum Iosephum fidenterque ipsius advocabit patrocinium, verum ante oculos sibi semper demissum eius constituet maturumque modum et famulandi et „participandi“ salutis hominum opus.4

Persuasum enim habemus, rursus si Mariae Sponsum divini mysterii participem Ecclesia consideraverit, posse eam una cum omni hominum genere ad venturum tendentem aevum continenter propriam suam naturam intra idem redemptionis consilium denuo reperire, quod suum habeat in mysterio Incarnationis fundamentum.

Velut alius omnino nemo homo, Verbi Incarnati excepta Matre Maria, hoc plane arcanum „communicavit“ Iosephus Nazarethanus. Is sane ipse particeps ibidem cum illa simul fuit, in veritatem eiusdem insertus salvifici eventus atque eiusdem etiam custos amoris, cuius virtute Pater aeternus „praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum“ (Eph 1,5). [7:]



I. Evangelii elementa


Conubium cum Maria


2. „Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum“ (Mt 1,20-21).

Iis circumscribitur verbis intima pars biblicae de Sancto Iosepho veritatis, eius nempe vitae momentum quod Ecclesiae Patres nominatim commemorant.

Matthaeus autem evangelista eiusdem huius temporis explanat significationem narrans videlicet quo illud modo Iosephus transegerit. Ut tamen tota ipsius sententia necnon contexta perspiciatur oratio, interest respondentem ei locum Evangelii Lucae meminisse. Nam, quod ad versum attinet ubi refertur: „Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto“ (Mt 1,18), graviditatis Mariae origo „de Spiritu Sancto“ uberius quidem apertiusque in versiculo proponitur quem apud Lucam de annuntiata legimus Iesu nativitate: „Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria“ (Lc 1,26-27). Salutantis vero voces angeli: „Ave, gratia plena, Dominus tecum“ (Lc 1,28) intus conturbationem pepererunt in Maria eodemque eam tempore ad deliberandum pepulerunt. Virginem exinde nuntius ipse placat dum peculiare de illa Dei patefacit simul consilium: „Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius“ (Lk 1,30-32). [8:]

Paulo affirmaverat ante evangelista fuisse annuntiationis tempore Mariam „desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David“. Harum vero „nuptiarum“ indoles obliqua explicatur via, cum auditis iis quae de filii ortu nuntius pertulerat interrogat Maria: „Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?“ (Lc 1,34). Cui tunc illud responsitatur: „Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et, quod nascetur, sanctum vocabitur, Filius Dei“ (Lc 1,35). Quamvis Iosepho iam sit Maria „desponsata“, virgo nihilo minus manebit quandoquidem in ipsa conceptus iam ab annuntiationis momento filius de Spiritu Sancto est conceptus.

Hoc porro loco Lucae sermo cum Matthaei (1,18) congruit narratione adiuvatque ut id illuminetur quod ibi legimus. Si quidem post conubium illud cum Iosepho Maria „inventa est in utero habens de Spiritu Sancto“, consentit illud cum iis rebus omnibus quas annuntiatio prae se fert et praesertim extremis cum verbis a Maria prolatis: „Fiat mihi secundum verbum tuum“ (Lc 1,38). Elabentibus proin diebus et hebdomadis perspicuo obtemperans Dei consilio exhibet sese Maria populo Iosephoque ipsi uti „in utero habentem“, eam videlicet quae oportet parturiat iamque in se maternitatis portat mysterium.


3. His ita in adiunctis „Ioseph ... vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam“ (Mt 1,19). Quid coram Mariae „mirifica“ maternitate ipse ageret nesciebat saneque responsum conturbanti illi interrogationi conquirebat; at effugium potissimum ex adeo difficili sibi rerum statu petebat. Ergo „haec ... eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: ‘Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam’. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum“ (Mt 1,20-21). [9:]

Inter „annuntiationem“ igitur Matthaei dictorum atque Lucae ipsius verba permagna emergit similitudo. Maternitatis Mariae in arcanum inducit Iosephum nuntius divinus. Quae eius „sponsa“ est ad legem, virgo perstans mater Spiritus Sancti vi est affecta. Cum vero Filius, utero quem gestat Maria, in lucem tandem venerit, nomen suscipere Iesum debebit; quod inter Israëlitas cognitum profecto erat atque interdum liberis indebatur. Agitur attamen hic illo de Filio qui ex divinis promissis significationem plane huius nominis implebit: Iesu - Yehošua, quod sibi vult: „Deus salvat“.

Ad Iosephum is nuntius loquitur tamquam ad „Mariae sponsum“, ad eum nempe cuius suo tempore idem nomen imponere erit filio ex Virgine Nazarethana nascituro, quae ei est desponsata. Quapropter se ad Iosephum convertit eique officia terrestris commendat patris ipso de Mariae Filio.

„Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam“ (Mt 1,24). Ilam in toto maternitatis ipsius mysterio suscepit, recepit una cum Filio eam qui Spiritu operante Sancto in mundum erat proditurus: qua proinde ratione promptum voluntatis commonstravit affectum, Mariae haud quidem dissimilem, ad ea facienda omnia quae suum per internuntium ab illo Deus exposcebat.



II. Mysterii Dei Custos


4. Cum suam salutatura consanguineam Elisabetham haud multo post annuntiationem intravisset Zachariae domum, Maria excepit inter salutandum ab eadem Elisabetha „repleta ... Spiritu Sancto“ (Lc 1,41) enuntiatas voces. Verum illa praeter verba, quae ad angeli referebantur salutationem ipsa in annuntiatione, elocuta haec est Elisabetha: „Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Do- [10:] mino“ (Lc 1,45). Qui scilicet sermones ductores fuerunt conceptus litterarum encyclicarum Nostrarum Redemptoris Mater inscriptarum quibus Concilii Vaticani II studuimus altius persequi doctrinam quae edicit: „B. Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem“,5 omnes nempe homines „praecessit“6 per fidem Christum sectantes.

En ergo, hac ineunte peregrinatione Mariae fides fidem Iosephi convenit. Si enim Redemptoris dixit Matri Elisabetha: „Beata, quae credidit“, haec pariter beatitudo certo quodam modo ad Iosephum deferri potest, cum affirmando et ipse Verbo Dei responderit sibi illa decretoria hora transmisso. Re quidem vera secus ac Maria non angeli „nuntiationi“ reddidit Iosephus responsum, atqui „fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam“. Quodque egit ipse purissimam pertinet „ad oboeditionem fidei“ (cf. Rom 1,5; 16,26; 2 Cor 10,5-6).

Dici idcirco potest id quod fecit Iosephus modo prorsus singulari ad Mariae eum adiunxisse fidem: accepit ille, tamquam a Deo proficiscentem veritatem, illud quod ipsa intra annuntiationem iam susceperat. Praecipit Concilium: „Deo revelanti praestanda est ‘oboeditio fidei’, qua homo se totum libere Deo commitit ‘plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium’ praestando et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo“.7 Adducta haec sententia, qua essentia tangitur fidei intima ipsa, Iosephum Nazarethanum usquequaque afficit.


5. Evasit itaque ille sequester sive custos singularis mysterii „absconditi a saeculis in Deo“ (cf. Eph 3,9), perinde ac Maria eo ipso summi discriminis momento quod ab Apostolo „plenitudo temporis“ nuncupatur, cum „misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub [11:] lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus“ (cf. Gal 4,4-5). „Placuit Deo“ ait porro Concilium „in sua bonitate et sapientia seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis suae (cf. Eph 1,9), quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur (cf. Eph 2,18; 2 Pe 1,4)“.8

Cum Maria una primus huius mysterii divini Iosephus est depositarius. Una cum Maria - atque etiam ipse ad Mariam relatus - hunc communicat supremum eventum quo sese Deus in Christo patefecit illiusque particeps iam a primis est initiis. Narrationibus vero utriusque evangelistae Matthaei et Lucae ante oculos praefixis, Iosephus item primus dici potest fidem Dei Matris participare sicque agens coniugem suam in fide sustinere annuntiationis divinae. Primus insuper ille est a Deo in via collocatus „peregrinationis fidei“, quo in itinere Maria praesertim a tempore Calvarii ac Pentecostes perfecto modo praecedet.9

6. Terminabitur autem prior propria Iosephi via, eius in fide peregrinatio, antequam scilicet sub Cruce in Calvariae loco Maria consistet et quam - Christo ad Patrem reverso - in Cenaculo Pentecostes deget, quo die universo orbi Ecclesia est demonstrata in virtute nempe veritatis Spiritus enata. Eandem tamen viam fidei Iosephi iter percurrit, quod eodem prorsus decernitur mysterio cuius primus ille cum Maria simul sequester est effectus. Unum enim quiddam et incarnatio et redemptio compositum gignunt indissolubileque, ubi „revelationis oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis“.10 Quam omnino ob coniunctionem Pontifex Ioannes XXIII, magnam qui pietatem erga Sanctum Iosephum excolebat, statuit ut in perpetuam redemptionis commemorationem, Cano- [12:] nem nominatim Missae Romanum, illius interponeretur nomen iuxta Mariae et ante Apostolorum nomina Summorumque Pontificum ac Martyrum.11


Paternitatis ministerium


7. Prout ex ipsis eruitur evangelistarum locis, paternitatis Iosephi iuridiciale fundamentum cum Maria est coniugium. Atque in tuto ut collocaretur patria Iesu tutela, Iosephum destinavit Deus Mariae coniugem. Unde Iosephi paternitatem - illam necessitudinem quae quam proxime eum ad Christum constituat, finem ipsum omnis electionis ac praedestinationis (cf. Rom 8,28 s.) - per matrimonium cum Maria id est per familiam transire sequitur.

Quantumvis manifesto Iesum confirment Spiritus Sancti conceptum esse virtute eoque in conubio servatam virginitatem (cf. Mt 1,18-25; Lc 1,26-34), vocitant tamen evangelistae Mariae virum Iosephum uxoremque Iosephi Mariam (cf. Mt 1,16.18-20.24; Lc 1,27; 2,5).

Iudicio etiam Ecclesiae, magni si interest virginalem efferri Iesu conceptionem, haud tamen minoris refert Mariae cum Iosepho coniugium defendi, quod ex eo Iosephi paternitas iuridico modo dependeat. Hinc, qua re recenseantur generationes secundum Iosephi stirpem, intellegitur. „Quare“ - rogat Sanctus Augustinus - „non debuit per Ioseph? Numquid non erat maritus Mariae Ioseph? (...). Scriptura enim dicit angelica auctoritate quod maritus erat. Noli timere, inquit, accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in illa natum est, de Spiritu Sancto est. Ei quoque iubetur ut puero nomen imponat, quamvis non de semine suo nato. Pariet, inquit, filium, et vocabis nomen eius Iesum. Sed hoc intendit Scriptura, quod non sit natus de semine Ioseph, cum sollicito unde esset gravis [13:] utero, dicitur. De Spiritu Sancto est. Et tamen paterna ei non aufertur auctoritas, cum iubetur puero nomen imponere. Denique et ipsa virgo Maria bene sibi conscia quod non ex eius complexu et concubitu conceperit Christum, tamen eum patrem Christi dicit“.12

Filius Mariae, Iosephi quoque est filius ob coniungens illos conubiale vinculum: „Propter quod fidele coniugium parentes Christi vocari ambo meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille pater eius, sicut coniux matris eius, utrumque mente, non carne“.13 Neque deerat coniugio huic ullum constituentium illud postulatorum: „Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Iesum: fidem, quia nullum adulterium: sacramentum, quia nullum divortium“.14

Cum in matrimonii inquirunt indolem tum Sanctus Augustinus tum Sanctus Thomas continenter eam reponunt in „indivisibili coniunctione animorum“, in „copulatione ... animorum“, „consensu“;15 quae proin elementa in coniugio illo insigniter sunt commonstrata. Maximo enim historiae salutis tempore, quo nempe suum erga homines Deus aperit amorem per Verbi donum, Mariae Iosephique conubium plena quidem „libertate“ ad effectum deducit „sponsale sui donum“ accipiendo videlicet atque exprimendo tali amore.16 „Hoc in ingenti opere omnia in Christo renovandi, fit matrimonium, ipsum etiam purificatum et redintegratum, nova res novi Foederis sacramentum. Ecce quippe Novo ineunte Testamento, [14:] haud secus atque Veteris Testamenti principio, adest coniugum par. Verum, licet Adami Evaeque fuerit par malorum fons quae orbem obruerunt, culmen efficiunt Iosephus ac Maria unde diffunditur universa in terras sanctimonia. Opus namque salutis Servator ex virginali hac et sacra coniunctione incohavit, ubi omnipotens ipsius ostenditur voluntas purificandae et sanctificandae familiae, quae et amoris sacrarium est et vitae ipsius seminarium“.17

Quot hinc in familiam derivantur doctrinae principia! Quoniam „dicendum est essentiam et munera familiae amore ad extremum definiri“ atque „hanc ob causam familia accipit missionem custodiendi, declarandi et communicandi amorem tamquam vivam quasi repercussionem veramque participationem amoris Dei cum humano genere et amoris Christi Domini cum Ecclesia eius sponsa“,18 ideo sacra in Familia primariam nempe apud hanc „Ecclesiam domesticam“19 referri et resplendere velut in speculo debent familiae christianae cunctae. „Arcano enim Dei consilio plures annos in ea Dei Filius absconditus vixit: est proinde ipsa christianarum exemplar familiarum omnium et quasi primigena species“.20


8. A Deo est Sanctus Iosephus arcessitus ut Iesu recta via munerique eius per suae paternitatis exsecutionem famularetur: eo ipso prorsus modo ille in temporis plenitudine magno redemptionis mysterio adiutricem praestitit operam reque vera „salutis minister“ exsistit.21 Concreta autem ratione paternitas illius inde declarata est „quod sua ex vita ministerium [15:] effecit ac sacrificium ipsi incarnationis mysterio necnon redimendi officio ei inhaerenti, quod legis auctoritate utebatur quam iure in sacram habebat Familiam ut sui ipsius et vitae suae et sui operis inde donationem illi Familiae praeberet, quod humanam suam domesticum ad amorem vocationem transfiguravit is idem in oblationem vires humanas excedentem sui cordisque sui et omnis facultatis, in amorem ministerio Messiae destinatum iam domi suae generatum“.22

Illud porro commemorans Liturgia sacra, quod commissa sunt „humanae salutis ... primordia beati Ioseph fideli custodiae“,23 aliud non tacet, quod nempe ille „fidelis servus ac prudens super Familiam ... est constitutus, ut Unigenitum ... paterna vice custodiret“.24 Cuius exinde operis excellentiam sublimem Pontifex Leo XIII extulit: „Augustissima dignitate unus eminet inter omnes, quod divino consilio custos filii Dei fuit, habitus hominum opinione pater. Qua ex re consequens erat, ut Verbum Dei Iosepho modeste subesset, dictoque esset audiens, omnemque adhiberet honorem, quem liberi adhibeant parenti suo necesse est“.25

Quando concipi mente non potest muneri adeo excelso dotes non respondere necessarias illud convenienter ad perficiendum, concedi oportet coluisse Iosephum in Iesum „peculiari Caeli largitione universum illum naturae amorem omnemque sollicitudinis affectum quem patris cognoscere posset animus“.26

Patria autem simul cum potestate in Iesum tribuit etiam Deus Iosepho congruentem amorem, illum videlicet originem suam qui in Patre habet „ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur“ (Eph 3,15).

Paternum vero Iosephi erga Iesum officium in Evangeliis lu- [16:] culenter proponitur. Etenim quae per humanam Iesu naturam transit salus, gestis rebus perficitur cotidianum familiaris vitae cursum pervadentibus, illa scilicet observata „dignatione“ sive descensione quae incarnationis inest consilio. Enituntur quippe valde evangelistae ut comprobent nihil in Iesu vita casui omnino esse relictum, omnia contra secundum rationem divinitus praestitutam evenisse. Saepius enim iterata formula: „Hoc factum est, ut adimpleretur ...“ atque eventus descripti consociatio cum Veteris Testamenti aliquo loco illuc quidem spectant ut cohaerentia et consonantia unius consilii extollatur quod suam in Christo consecutum est perfectionem.

„Promissa“ ac „figurae“ Testamenti Veteris „solidae res“ per incarnationem fiunt: loca et personae, eventus et ritus secundum clara Dei praecepta inter se nectuntur, quae angelorum transmissa ministerio sunt atque a creaturis percepta quae Dei voce vehementer permovebantur. Maria humilis erat Domini ancilla ab aeterno praeparata tempore ut Dei Mater esset; Iosephus vero ipse est quem delegit Deus „dispensatorem ortus Dominici“,27 cui munus est curandi ut Dei Filius in mundum „ordinatim“ ingrediatur, asservatis tum divinis iudiciis tum legibus humanis. Custodiae profecto illius tota concreditur sic dicta „privata“ vel „abscondita“ Iesu vita.


Census


9. Bethlehem sese propter census descriptionem conferens Iosephus, cum legitimae auctoritatis pareret edictis, adversus infantulum grave explevit significansque officium, publice id est inscribendi nomen „Iesu, filii Ioseph a Nazareth“ (cf. Io 1,45), in Romani Imperii fastis. Conspicuo exinde modo inscriptio haec demonstrat Iesum ad humanum pertinere genus, inter homines hominem orbisque huius civem, civilibus obnoxium legibus et institutionibus, verum etiam „servatorem mundi“. [17:]

Bene igitur theologicam vim explicat Origenes huic eventui historico minimeque secundario adhaerentem: „Quid me iuvat ista narratio, quoniam prima descriptio universi orbis sub Caesare Augusto fuerit et inter omnes etiam Ioseph cum Maria desponsata sibi atque praegnante nomen retulerit in censum ac, priusquam descriptio completur, ortus fuerit Iesus? Diligentius intuendi sacramentum quoddam videtur significari, quia in totius orbis professione describi oportuerit et Christum, ut cum omnibus scriptus sanctificaret omnes et cum orbe relatus in censum communionem sui praeberet orbi, ut post hanc descriptionem describeret quoque ex orbe secum in librum viventium, ut, quicumque credidissent in eo, postea cum sanctis illius scriberentur in caelis: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen“.28

In Bethlehem nativitas


10. Uti mysterii „absconditi a saeculis in Deo“ quodque incipit ante oculos sese complere „in plenitudine temporis“ depositarius Iosephus una cum Maria nocte illa apud Bethlehem est testis praelatus Dei Filii adventus inter homines. Sic proinde Lucas perscribit: „Cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio“ (Lc 2,6-7).

Oculatus fuit Iosephus testis huius ortus, qui inter adiuncta humanitus abiecta contigit, uti primus illius nuntius „exinanitionis“ (cf. Philp 2,5-8) cui libere Christus est assensus ad peccatorum remissionem. Eodem autem tempore ipse fuit testis pastorum adorationis qui in locum advenerant Iesu nativitatis, postquam laetificam hanc magnamque rem eis nuntiavit angelus (cf. Lc 2,15-16); fuit aequabiliter postmodum testis Magorum abservationis ex Oriente advectorum (cf. Mt 2,11). [18:]


Circumcisio


11. Quod filii circumcisio primum patris est religiosum opus, eo ritu (cf. Lc 2,21) perfungitur Iosephus iure suo officioque erga Iesum.

Principium quidem illud, quo omnes Testamenti Veteris ritus umbrae sunt rerum (cf. Hebr 9,9 s.; 10,1), explanat cur illos Iesus recipiat. Haud sane secus atque ceteri ritus, circumcisio quoque in Iesu ‘perfectionem’ suam reperit. Dei enim cum Abrahamo foedus, cuius erat circumcisio signum (cf. Gn 17,13), in Iesu suum plenum assequitur effectum perfectamque exsecutionem suam, cum sit Iesus „est“ antiquarum promissionum omnium (cf. 2 Cor 1,20).


Nominis assignatio


12. Iesu nomen circumcisionis in ritu filiolo Iosephus imponit. Unum hoc est in quo oportet salvum fieri (cf. Act 4,12); atque ipsi Iosepho reclusa eius significatio est una cum proprii muneris nuntiatione: „Et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum“ (Mt 1,21). Nomine autem sic indendo testatur suam Iosephus paternitatem legitimam in Iesum ac pronuntiando item nomine illo opus praedicat illius tamquam servatoris.


Iesu praesentatio in templo


13. A Luca commemoratus hic ritus (2,22 s.) simul redemptionem complectitur primogeniti simul collustrat futuram Iesu duodecim annos nati commorationem in templo.

Aliud patris officium est primogeniti redemptio quae a Iosepho est peracta. In primogenito enim Foederis populus exhibebatur ex servitute videlicet redemptus ut ad Deum pertineret. Hac similiter in re, qui est verum redemptionis illius „pretium“ (cf. 1 Cor 6,20; 7,23; 1 Pe 1,19), Iesus non tantum Veteris Testamenti „complet“ ritum, sed eodem etiam tem- [19:] pore eum supervadit, quandoquidem non ille redimendus quidem est, verum auctor ipse redemptionis.

Id effert Evangelista quod: „erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo“ (Lc 2,33) ac praesertim de iis quae Simeon protulit Iesum suo in cantico ad Deum directo indicans velut „salutare ... ante faciem omnium populorum“ ac „lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis ... Israël“ deindeque etiam „signum, cui contradicetur“ (cf. Lc 2,30-34).


In Aegyptum fuga


14. Praesentatio in templo Iesu Lucas notat evangelista: „Ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum“ (Lc 2,39-40).

Attamen, scribente ipso Matthaeo, etiam ante hunc in Galilaeam reditum reponatur quidam magni ponderis eventus oportet, ubi ad Iosephum iterum divina Providentia recurrit. Legitur: „Qui [Magi] cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: ‘Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum’“ (Mt 2,13). Advenientibus namque Orientis Magis, cognoverat de ortu „regis Iudaeorum“ (cf. Mt 2,2) Herodes. Cumque iidem abissent Magi, ipse „mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra“ (Mt 2,16). Sic profecto cunctis interficiendis illum cupiebat nuper natum „regem Iudaeorum“ extinguere, quem adeuntibus regiam ipsius Magis noverat. Iosephus proinde, excepta in somnis admonitione, „accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino [20:] per prophetam dicentem: ‘Ex Aegypto vocavi filium meum’“ (Mt 2,14-15; cf. Os 11,1).

Hoc nempe pacto iter Iesu reditus de Bethlehem ad Nazareth per Aegyptum transmittitur. Quem ad modum Israël exodi sive egressionis viam „de domo servitutis“ arripuit ut Foedus Vetus iniret, ita plane Iosephus, sequester ac providentiae Dei mysterii adiutor, in exsilio eum aequabiliter tuetur qui Novum Foedus in actum deducit.


Iesu commoratio in templo


15. Ab illo annuntiationis tempore cum Maria simul Iosephus certo quodam modo invenitur in medio ipso arcano a saeculis in Deo abscondito quod carne tandem est vestitum: „Verbum caro factum est et habitavit in nobis“ (Io 1,14). Inter homines demorabatur eiusque morationis locus erat sacra Nazarethana familia - una sane complurium huius Galilaeae viculi, una terrae Israëlis plurimarum familiarum. Inibi Iesus „puer ... crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum“ (Lc 2,40). Pauculis Evangelia verbis longum „absconditae“ vitae intervallum perstringunt, quo ad suum se messianicum munus Iesus comparabat. Unum dumtaxat subducitur momentum huic „occultationi“ atque in Lucae Evangelio describitur: Pascha Hierosolymitanum, cum duodecimum agebat Iesus annum.

Huius particeps celebrationis fuit Iesus ut peregrinator adulescens una cum Maria et Iosepho. Et ecce: „Consummatis ... diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius“ (Lc 2,43). Exacto autem uno die rem intellexerunt atque „inter cognatos et notos“ inquisiverunt: „Post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius“ (Lc 2,46-47). Percontatur Maria: „Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus [21:] te“ (Lc 2,48). Talis vero reddita est a Iesu responsio ut ipsi non intellexerint verbum, quod locutus est ad illos. Dixerat enim: „Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?“ (Lc 2,49-50).

Hoc audivit responsum Iosephus, pro quo Maria paulo ante declararat: „pater tuus“. Siquidem dictitabant sic homines atque cogitabant: „Iesus erat ... ut putabatur, filius Ioseph“ (Lc 3,32). Verum responsio tamen Iesu in templo reddita illud in conscientia et animo „praesumpti patris“ excitare debuit quod is nocte quadam duocedim ante annis perceperat: „Ioseph ..., noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est“. Iam se illo ex tempore conprehendebat custodem et depositarium Dei esse mysterii; ac duodecim agens annum Iesus hoc ipsum revocavit mysterium: „In his, quae Patris mei sunt, oportet me esse“.


Sustentatio Iesu et educatio in Nazareth


16. Iesu profectus „sapientia et aetate et gratia“ (Lc 2,52) intra fines contingit sacrae Familiae sub ipsis Iosephi oculis cuius celsum erat officium „educandi“, id est nutriendi et vestiendi et instituendi Iesum ipsum in Lege atque opere secundum munia patris propria.

Eucharistico in sacrificio veneratur Ecclesia memoriam ... in primis gloriosae semper Virginis Mariae ... sed et beati Ioseph,29 quia illum ipse „enutrivit quem populus fidelis uti panem de caelo descensum sumerat“.30

Sua vicissim ex parte „erat subditus illis“ (Lc 2,51) Iesus sua quidem reverentia et observantia beneficiis „parentum“ suorum par referens. Ita quidem officia sanctificare cupiit familiae atque operis quod iuxta Iosephum exercitabat. [22:]



III. Vir iustus - coniux


17. Progrediente sua vita, peregrinatio quae fuit in fide, Iosephus perinde ac Maria fidelis usque ad extremum vocanti Deo esse perseveravit. Vita quidem Mariae fuit exsecutio in finem illius primi fiat quod annuntiationis pronuntiaverat tempore; contra vero Iosephus, uti dictum est, suae „annuntiationis“ momento non ullam protulit vocem: tantummodo is „fecit, sicut praecepit ei angelus Domini“ (Mt 1,24). Et hoc primum „fecit“ principium evasit „Iosephi viae“. Quam totam per viam nullum ab eo expressum denotant evangelistae sermonem. Atqui Iosephi silentium peculiarem suam prae se fert eloquentiam: propter illud enim veritas plane percipi potest quam iudicium continet de eo in Evangelio: vir „iustus“ (Mt 1,19).

Eandem oportet quis sciat recte legere veritatem quoniam in ea residet una quaedam ex praestantissimis de viro ipso eiusque munere testificationibus. Volventibus porro aetatibus attentior usque ac magis conscia Ecclesia hoc perlegit testimonium, tamquam si ex thesauro huius singularis figurae „nova et vetera“ (Mt 13,52) proferat.


18. Vir „iustus“ Nazarethanus in primis perspicuas possidet coniugis dotes. Mariam exhibet evangelista „virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph“ (Lc 1,27). Prius itaque ante nos Evangelia imaginem mariti et uxoris constituunt quam „mysterium a saeculis absconditum“ (Eph 3,9) compleri incipiat. Ex Hebraici populi more duobus gressibus contrahebatur matrimonium: primum celebrabatur legitimum conubium (verum ipsum matrimonium), ac deinde solum post certum temporis spatium uxorem perducebat vir suam in domum. Antequam igitur cum Maria communiter vivebat, iam eius Iosephus erat „coniux“; verum tamen intra se voluntatem [23:] colebat Maria donum sui ipsius plenum Deo uni deferendi. Interrogari quidem licet quo pacto voluntas haec cum „nuptiis“ concilietur. Ex eventibus solis salvificis eorumque progressibus accipitur responsio, e peculiari scilicet Dei ipsius actu. Iam inde ab annuntiationis momento novit Maria sese exsequi debere suum virginitatis propositum, Deo nempe ratione completa et exclusoria se devovendi, omnino statu suscipiendo Filii Dei matris. Maternitas de Spiritu Sancto est ipsa donationis illius forma quam ipse Deus a Virgine poscit, „desponsata“ Iosepho. Suum ideo fiat eloquitur Maria.

Quod autem illa „desponsata“ est Iosepho, iam in ipso concluditur Dei consilio. Id quod ambo antehac memorati indicant evangelistae, sed praesertim Matthaeus. Gravissimae sunt voces illae Iosepho dictae: „Noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est“ (Mt 1,20). Arcanum enim explanant coniugis Iosephi: virgo est Maria sua in maternitate. In illa „Filius Altissimi“ corpus suscipit humanum evaditque „hominis Filius“.

Appellans Iosephum Deus angeli sermonibus ad ipsum se vertit veluti Virginis Nazarethanae coniugem. Quod in ea perfectum a Spiritu Sancto est, simul peculiarem significat confirmationem vinculi sponsalis iam pridem Iosephum inter ac Mariam vigentis. Nam liquido nuntius praecipit Iosepho: „Noli timere accipere Mariam coniugem tuam“. Idcirco, quod evenerat antea - conubium ipsius cum Maria - Dei voluntate erat factum proptereaque asservandum. Sua Maria in divina maternitate pergat necesse est vivere tamquam „virgo desponsata viro“ (cf. Lc 1,27).


19. Non modo audit Iosephus in „annuntiationis“ nocturnae dictis divinam veritatem de vocatione coniugis suae ineffabili, verum de munere suo veritatem similiter repetit. Vir hic „iustus“, qui sensu affectuque nobilissimarum populi electi consuetudinum Virginem Nazarethanam amabat eique sponsali amore alligabatur, denuo hunc vocatur ad amorem a Deo. [24:]

„Ioseph ... fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, at accepit coniugem suam“ (Mt 1,24); quod in ea genitum est, „de Spiritu Sancto est“: nonne hisce elocutionibus colligi fortassis debet eius etiam amorem ut viri a Spiritu Sancto renovari? Nonne cogitandum forsitan est Dei caritatem, quae diffusa sit in hominum cordibus per Spiritum Sanctum (cf. Rom 5,5), conformare quam perfectissima ratione omnem humanum amorem? Efformat etiam unico quodam modo sponsalem coniugum amorem, dum omnia in eo altiora ac maiora reddit quae digna humanitus sunt et pulchra, quae nempe secum inferunt exclusoriae deditionis signa, pactum personarum ipsarum foedus atque veram communitatem ad exemplum Mysterii Trinitarii.

„Ioseph ... accepit coiniugem suam; et non cognoscebat eam, donec peperit filium“ (Mt 1,24-25). Quae insuper verba aliam designant conubialem propinquitatem. Altitudo autem propinquitatis eiusdem sive potius spiritalis coniunctionis vehementia et consortionis inter personas, tandem e Spiritu proficiscuntur „qui vivificat“ (Io 6,63). Obsequens autem Spiritui Iosephus fontem in illo denique ipso repperit amoris, sui scilicet conubialis amoris ut viri; qui quidem amor maior illo amore fuit quem „vir iustus“ secundum cordis sui humani modum exspectare sibi potuit.


20. Celebratur sacra in liturgia Maria ut „Ioseph viro iusto arctissimo virginalique amoris vinculo iuncta“.31 De duobus enim agitur amoribus qui mysterium Ecclesiae coniuncte demonstrant, virginis atque uxoris, quae in Mariae Iosephique coniugio suum detegit exemplar. „Virginitas et caelibatus propter Regnum Dei non solum non adversantur matrimonii dignitati, sed eam prius poscunt atque confirmant. Matrimonium ac virginitas duae rationes sunt exprimendi unicum my- [25:] sterium Foederis Dei cum Populo Eius“,32 quod amoris Deum inter atque homines est communio.

Per totum sui ipsius sacrificium suum erga Dei Matrem amorem nobilem recludit Iosephus deferens ei „sponsale sui donum“. Quamvis certum ei sit subducere se ipsum ne Dei impediat opus quod in illa iam completur, luculenta motus angeli admonitione apud se eam retinet eiusque reveretur deditionem unicam Deo factam.

Aliunde vero dignitas ipsius singularis propriaque in Iesum iura ad Iosephum deveniunt e coniugio illius cum Maria. „Certe matris Dei tam in Excelso dignitas est, ut nihil fieri maius queat. Sed tamen quia intercessit Iosepho cum Virgine beatissima maritale vinculum, ad illam praestantissimam dignitatem, qua naturis creatis omnibus longissime Deipara antecellit, non est dubium quin accesserit ipse, ut nemo magis. Est enim coniugium societas necessitudoque omnium maxima, quae natura sua adiunctam habet bonorum unius cum altero communicationem. Quocirca si sponsum Virgini Deus Iosephum dedit, dedit profecto non modo vitae socium, virginitatis testem, tutorem honestatis, sed etiam excelsae dignitatis eius ipso coniugali foedere participem“.33


21. Caritatis autem vinculo tali continebatur sacrae Familiae vita, primum inter Bethlehemi egestatem, deinde in exsilio Aegyptio ac postremo per Nazarethanam commorationem. Permagna veneratione circumdat Ecclesia Familiam hanc, quam omnium domuum effert exemplar. In arcanum incarnationis directo iniecta efficit Nazarethana Familia et ipsa peculiare mysterium. Simul vero - sicut in incarnatione - vera pertinet paternitas ad hoc mysterium: humana constitutio Filii Dei familiae, quae vera fuit humana familia divino mysterio conformata. In illa pater Iosephus est: cuius tamen [26:] paternitas haud ex generatione ipsa deducitur. Nihilominus eadem non solum „apparet“ aut „substituitur“ sed veritatem plene possidet humane paternitatis munere ex ipso patris in familia. Unionis hypostaticae consectarium aliquod inibi reperitur: hominis nempe natura in Personae divinae Verbi Filii unitatem suscepta. Assumpta vero humanitate, in Christum simul omne id assumitur quod est humanum ac particulatim familia ipsa, quae prima condicio illius vitae est in terris. Qua in re paternitas quoque Iosephi humana suscipitur.

Hoc ex principio rectum suum sensum verba consequuntur a Maria adulescenti dicta Iesu duodecim annorum in templo: „Pater tuus et ego ... quaerebamus te“. Non est haec locutio usu recepta: Matris enim Iesu voces omnem declarant incarnationis veritatem quae ad Familiae Nazarethanae mysterium spectat. Qui iam ab initio per „oboeditionem fidei“ accepit suam erga Iesum paternitatem, Iosephus Sancti Spiritus secutus lumen, quod homini tribuitur per fidem, sine dubio plus plusque ineffabile huius suae paternitatis donum reserabat.



IV. Labor amoris testificatio


22. Huius amoris intra Familiae Nazarethanae vitam cotidiana comprobatio est opus ipsum. Circumscribit evangelica narratio operis sive laboris genus quo nitebatur Iosephus suae Familiae alimenta praebere: opus est fabri lignarii. Totum vitae Iosephi ambitum complectitur simplex hic titulus. Hi anni sunt vitae absconditae Iesu de quibus evangelista post eventum in templo edisserit: „Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis“ (Lc 2,51). Quae sane „subditio“, Iesu videlicet oboedientia in Nazarethana domo, etiam uti communicatio operis Iosephi intellegitur. Qui namque „fabri illius“ nominatus erat, sui putativi patris didicerat [27:] opus. Si autem in salutis sanctitatisque ordine Nazarethana Familia species exstat et humanarum familiarum exemplar, consimili certe modo taliter exsistit etiam Iesu labor iuxta fabrum Iosephum. Nostra quidem aetate hanc partem Ecclesia extulit liturgica quoque celebratione Sancti Iosephi Opificis Kalendis Maiis. Labor humanus ac singillatim manuum opus in Evangelio vim particularem invenit. In mysterium incarnationis una cum Filii Dei natura humana susceptum etiam illud est pariterque modo peculiari redemptum. Ex mensa igitur opificinae suae, ubi cum Iesu opus factitabat suum Iosephus, hominum laborem ad redemptionis arcanum propius adduxit.


23. Cum hominum ritu Iesus cresceret „sapientia et aetate et gratia“, partes in ipso praestantes agebat operositatis virtus, quandoquidem „est ... labor hominis bonum“ quod „mutat naturam“ sicque per illud „quodammodo magis homo evadit“.34

Pondus ipsum laboris in hominis vita postulat ut eius perspiciantur ac suscipiantur elementa unde „omnes homines adiuvet ut per ipsius viam appropinquent Deo Creatori ac Redemptori, ut salvifica eius consilia de homine mundoque communicent et ut sua in vita altius perspiciant et excolant amicitiam cum Christo, participantes vivo modo per fidem triplex ipsius munus: Sacerdotis, Prophetae, Regis“.35


24. Denique tandem de cotidianae agitur sanctificatione vitae, quam quisque suam secundum condicionem assequi debet et quae ad exemplum omnibus patens promoveri potest. „Humilium est Iosephus exemplar, quos christiana fides sublimes [28:] ad fines provehit; ... documentum hoc est: non posci „res magnas“, ut homines boni sint verique Christi sectatores, sed peti tantummodo communes humanas simplices virtutes, at solidas et germanas“.36



V. Interioris vitae principatus


25. Adiuncta eadem silentii super lignarii fabri opus apud Nazarethanum domicilium protenduntur quae reliquas res omnes Iosephi figuram afficientes comitantur. Silentium vero est quod eiusdem personae huius interiorem recludit insigniter naturam. De eo solo narrant Evangelia quod „fecit“ Iosephus; sinunt tamen eius in „factis“ silentio involutis altae contemplationis statum deprehendere. Cotidiano quodam consortio versabatur Iosephus cum mysterio „abscondito a saeculis“ quod „habitavit“ illius sub tecto. Hinc verbi gratia explicatur quare Sancta Teresia a Iesu, insignis Carmeli contemplativi novatrix, sese vindicem praestiterit inter occidentalis orbis christianos redintegrandi Sancti Iosephi cultus.


26. Sacrificium universale illud totius vitae, quod obtulit Iosephus ipsis postulatis adventus Messiae propriam in domum consentaneam reperit rationem „in ipsius interiore vita impenetrabili, unde emergunt mandata ei ac solacia prorsus singularia et afferuntur etiam illi logica vis ac virtus, animorum simplicium limpidorumque propria, magnis in capiendis consiliis, quale fuit propositum illud statim voluntati divinae tradendi libertatem propriam legitimamque vocationem humanam et conubialem ipsam felicitatem, cum statum et officium et onus familiae reciperet atque ex incomparabili amore virginali reiceret coniugalem naturae amorem qui efficit eam et enutrit“.37 [29:]

Haec Deo ipsi subiectio, quae prompta voluntas est se illis rebus dedendi quae servitutem illius respiciunt, nihil est aliud nisi devotionis exercitatio quae unum efficit religionis virtutis documentorum.38


27. Vitae inter Iosephum et Iesum communitas huc nos aequabiliter adducit ut incarnationis arcanum sub ratione omnino contemplemur Christi humanitatis quae divini fuit Numinis instrumentum in hominum sanctificationem: „Actiones ipsius ex virtute divinitatis fuerunt nobis salutiferae, utpote gratiam in nobis causantes, et per meritum et per efficientiam quandam“.39

Eas autem inter actiones evangelistae praecipio quodam iure donant actus ad paschale attinentes mysterium; verum haud omittunt momentum efferre tactus ipsius physici cum Iesu in sanationibus (cf., exempli causa, Mc 1,41) atque impulsum ab eo adhibitum ad Ioannem Baptistam, cum in utero uterque matris adhuc iaceret (cf. Lc 1,41-44).

Quem ad modum iam est superius visum, apostolica testificatio narrationem ortus Iesu minime praetermisit nec circumcisionis, in templo praesentationis, in Aegyptum fugae et vitae Iesu in Nazareth abditae propter ipsum gratiae „mysterium“ talibus in rebus „gestis“ salvificis omnibus repositum, cum eiusdem participes essent amoris originis, quae est Christi divinitas. Si illius per humanitatem amor hic diffusus universos est in homines, eo certe in primis fruebantur illi quos divina voluntas in eius artissima intimitate posuerat: dulcissima nempe ipsius mater Maria ac putativus pater Iosephus.40

Cum „paternus“ Iosephi amor non potuerit „filialem“ non afficere Iesu amorem atque ex contrario Iesu „filialis“ dilectio haud valuerit Iosephi non permovere „paternam“ dilectionem, cur in abditissimos huius unicae prorsus necessitudinis reces- [30:] sus ingredi non licet? Non sine causa percipiunt hominum animi impulsionibus divini amoris maxime intenti luculentum in Iosepho interioris vitae exemplar.

Praeterea apparens quaedam contentio inter actuosam et umbratilem vitam in eo denique solutionem seu victoriam optimam attingit, quae ei contingere potest cui caritatis est perfectio. Discrimen nos pernotum persequentes, quod prae se ferunt caritas veritatis hinc et illinc necessitas caritatis41 asseverare iure possumus tum veritatis caritatem expertum esse Iosephum, purum videlicet contemplationis amorem divinae Veritatis ex Christi humanitate relucentis, tum caritatis necessitatem, amorem scilicet item ministerii purum quod tuitio ac progressio deposcebat eiusdem illius humanitatis.



VI. Ecclesiae Patronus temporis nostri


28. Difficilibus quidem Ecclesiae temporibus cum Pontifex Romanus Pius IX cuperet praesidio eam peculiari patriarchae sancti Iosephi concredere, ipsum illum „Catholicae Ecclesiae Patronum“ declaravit.42 Sciebat profecto se idem Pontifex non actum complere alienum, quia ob dignitatem sublimem huic fidelissimo servo a Deo collatam „semper Beatissimum Iosephum post Deiparam Virginem eius Sponsam Ecclesia summo honore ac laudibus prosequuta est, eiusdemque interventum in rebus anxiis imploravit“.43

Quae vero ipsae sunt huius fiduciae tantae rationes? Leo XIII Pontifex persequitur eas hunc in modum: „Cur beatus Iosephus nominatim habeatur Ecclesiae patronus, vicissimque plurimum sibi Ecclesia de eius tutela patrocinioque polliceatur, [31:] causae illae sunt rationesque singulares, quod is vir fuit Mariae, et pater, ut putabatur, Iesu Christi (...). Officia sponte sequebantur ... ita quidem ut domus divinae, cui Iosephus praeerat, custos idem et curator et defensor esset legitimus ac naturalis (...). Est igitur consentaneum, et beato Iosepho apprime dignum, ut sicut ille olim Nazarethanam familiam, quibuscumque rebus usuvenit, sanctissime tueri consuevit, ita nunc patrocinio caelesti Ecclesiam Christi tegat ac defendat“.44


29. Quid quidem etiamnum patrocinium est advocandum etiamque nunc Ecclesiae necessarium est non ad defensionem modo exorientia adversus pericula verum ac potissimum ad renovatum illud firmandum propositum evangelizationis in mundo novaeque aequaliter evangelizationis illas inter regiones necnon nationes in quibus - perinde ac scripsimus Nos in Adhortatione Apostolica cui Christifideles laici titulus - „anteacto tempore religio et vita christiana florebant, ... nunc rebus adversis premuntur“.45 Primus igitur ut Christi nuntius afferatur aut ut illuc referatur, ubi neglegitur oblivioneve exstinguitur, opus quidem Ecclesiae est peculiari „virtute ex alto“ (cf. Lc 24,49; Act 1,8) Spiritus Domini nimirum munere, a quo haud aliena est ipsius Sanctorum deprecatio atque imitatio similiter.


30. Praeter certam ideo eius tutelam confidit item Ecclesia perinsigni Iosephi exemplo, quod nempe singulos excedit vitae status omnique proponitur christianae communitati, quaecumque in illa condicio est et quaecumque christifidelis cuiusque sunt munera.

Sicut in Constitutione dogmatica Concilii Vaticani II de Divina Revelatione praecipitur, ita denique tota se gerere debet Ecclesia, ut aliquis „Dei Verbum religiose audiens“,46 id est [32:] prompta prorsus ac parata ad fideliter obsequendum salvificae Dei voluntati in Iesu reclusae. Iam ergo ad redemptionis humanae initia ipsa quasi concorporatum deprehendimus oboedientiae exemplar post Mariam proprie in Iosepho, illo nominatim qui fideli mandatorum Dei antecellit exsecutione.

Iosephi ut patrocinium invocaretur, Pontifex Paulus VI hortatus est, „quem ad modum recentioribus hisce temporibus facere consuevit Ecclesia, ante omnia pro se ipsa, pro voluntaria deliberatione theologica de actionis divinae coniugio cum humana actione in immensio redemptionis consilio, ubi actio prima, scilicet divina, ex sese tota sufficit, at secunda, nempe humana, licet non possit ex se agere quidquam (cf. Io 15,5), numquam tamen ex humili eximitur sed condicionali nobilitantique adiutorio. Ecclesia eum vindicem compellat ex alto vivissimoque desiderio vitam suam perennem quasi iterum viridissimam reddendi veris virtutibus evangelicis quae in Sancto Iosepho coruscant“.47


31. Has porro necessitates omnes convertit Eccesia in precationem. Illud prae oculis defigens, quod Deus nempe „humanae salutis ... primordia beati Ioseph fideli custodiae“ commisit, ab eo idcirco petit sibi ut concedat fideliter operari coniuncte cum salutis consilio sibique pariter tribuat eandem illam fidelitatem animique integritatem qua movebatur Iosephus Verbo Incarnato inserviens, ut secundum Sancti huius mores precesque coram Deo in viis ambulet sanctimoniae atque iustitiae.48

Incitavit nominis catholici fideles abhinc centum iam annos Leo XIII ut ad Sancti Iosephi universae Ecclesiae patroni tutelam impetrandam preces funderet. Quapropter Epistula Encyclica Quamquam pluries appellata illum commemoravit „paternum ... amorem“, quo Iosephus „Puerum Iesum am- [33:] plexus“ est ipsique, quem exclamatione invocavit „O Custos providentissime divinae Familiae“, „hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit sanguine suo“ concreditit. Quo ex tempore - ut exordientes Nos meminimus - Sancti Iosephi praesidium efflagitat Ecclesia „per eam, quae [illum] cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem“, cui cunctos suos item commendat angores ob minas quosque omni hominum familiae impendentes.

Complures vel etiam hodie causae nobis sunt ut eodem prorsus precemur modo: „Prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem ...; in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende“.49 Hodierno adhuc tempore rationes perpetuas habemus cur quemque hominem Sancto Iosepho committamus.


32. Valde quidem haec Nostra personae Iosephi commemoratio exoptamus ut in nobis quoque precationis impulsiones renovet quae Decessor Noster suasist ut ad illum attoleretur. Hanc enim precem patet figuramque ipsam Iosephi dierum nostrorum Ecclesiae praesentem afferre utilitatem, prospecto videlicet novi Millenii christiani exordio.

Rursus sane Concilium Vaticanum II omnes effecit multo magis conscios „magnalium Dei“, illius nempe „salutis oeconomiae“ cuius fuit Iosephus minister praecipuus. Tutelae igitur eius nos tradamus quem ipse Deus „principalium ... thesaurorum suorum custodem elegit“50 eodemque tempore ab eo famulari discamus „oeconomiae salutis“. Utinam fiat [34:] universis Sanctus Iosephus magister singularis hoc in opere muneri serviendi salutifero Christi quod pertinet in Ecclesia ad singulos cunctosque: ad coniuges et parentes, ad homines manuum suarum labore viventes aut alio quolibet opere, ad personas in contemplativam vocatas vitam sicut et in apostolatum!

Qui totum in se patrimonium gerebat Foederis Antiqui, vir iustus ad „primordia“ aequabiliter novi in Christo Iesu aeternique Foederis est inductus. Commonstret ideo ipse vias nobis huius salutiferi Foederis iam ad proximi Millenii limen, ubi idem Foedus oportet persistat atque ulterius proficiat „plenitudo temporis“ ea quae arcani ineffabilis propria est Verbi incarnationis.

Ecclesiae tandem orbique omni impetret Iosephus Sanctus, perinde ac singulis nobis, Patris et Filii et Spiritus Sancti benedictionem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, sollemnitate in Assumptione Mariae Sanctissimae, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.


IOANNES PAULUS PP. II





Annotationes


1 Cf. IRENÄUS, Adversus haereses, IV,23,1: Sources Chrètiennes 100/2, 692-694.

2 LEO XIII, Epist.enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): Leonis XIII P.M. Acta, IX (1890), 175-182.

3 SACROR. RITUUM CONGREG., Decr. Quemadmodum Deus (8 Decembris 1870): Pii IX P.M. Acta, pars I, vol. V, 282; PIUS IX, Litt. Apost. Inclytum Patriarcham (7 Iulii 1871), l.c., 331-335.

4 Cf. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In Matth. Hom. V,3: PG 57,57s; eodem etiam utriusque viri cognomine inspecto, in Iosepho Aegyptiaco cum Iosephi a Nazareth ministerium adumbratum quadamtenus esset et dignitas pretiosissimis in thesauris Dei Patris tuendis seu Verbo Incarnato eiusque Matre Sanctissima, idcirco Doctores Ecclesiae Summique Pontifices priorem Iosephum veluti prototypum habuerunt alterius: cf., v.g., S. BERNARDUS, Super „missus est“, Hom. II,16: S. Bernardi Opera, Ed. Cist., IV, 33 s; LEO XIII, Epist.enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): l.c., 179.

5 CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 58.

6 Cf. ibid., 63.

7 CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 5.

8 Ibid., 2.

9 Cf. CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 63.

10 CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 2.

11 SACROR. RITUUM CONGREG., Decr. Novis hisce temporibus (13 Novembris 1962): AAS 54 (1962), 873.

12 AUGUSTINUS, Sermo, 51,10,16: PL 38,342.

13 AUGUSTINUS, De nuptiis et concupiscentia, I,11,12: PL 44,421; cf. De consensu evangelistarum, II,1,2: PL 34,1071; Contra Faustum, III,2: PL 42,214.

14 AUGUSTINUS, De nuptiis et concupiscentia, I,11,13: PL 44,421; cf. Contra Iulianum, V,12,46: PL 44,810.

15 AUGUSTINUS, Contra Faustum, XXIII,8: PL 42,470 s; De consensu evangelistarum, II,1,3: PL 34,1072; Sermo 51,13,21: PL 38,344 s; S. THOMAS, Summa theologica, III, q.29, a.2 in conclus.

16 Cf. Allocutiones (9 et 16 Ianuarii, 20 Februarii 1980: Insegnamenti, III/I (1980), 88-92; 148-152; 428-431.

17 PAUL VI., Alloc. ad Motum „Equipes Notre-Dame“ (4 Maii 1970), 7: AAS 62 (1970), 431. Laudes Familiae Nazarethanae, quae domesticae communitatis perfectum habendum est exemplar, similes inveniuntur, v.g., apud LEONEM XIII, Litt. Apost. Neminem fugit (14 Iunii 1892): Leonis XIII P.M. Acta, XII (1892), 149 s; BENEDICTUM XV, Motu proprio Bonum sane (25 Iulii 1920): AAS 12 (1920), 313-317.

18 Adhort. Apost. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 17: AAS 74 (1982), 100.

19 Ebd., 49: l.c., 140; cf. CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 11; Decr. de Apostolatu laicorum Apostolicam Actuositatem, 11.

20 Adhort. Apost. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 85: AAS 74 (1982), 189-190.

21 Cf. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In Matth. Hom. V,3: PG 57,57 s.

22 PAUL VI., Alloc. (19 Martii 1966): Insegnamenti, IV (1966), 110.

23 Cf. Missale Romanum, Collecta in „Sollemnitate S. Ioseph Sponsi B.M.V.“.

24 Cf. ibid., Praefatio in „Sollemnitate S. Ioseph Sponsi B.M.V.“.

25 Epist.enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): l.c., 178.

26 PIUS XII., Nuntius radiophonicus ad alumnos transmissus in Scholis Catholicis Foederatarum Americae Civitatum discentes (19 Februarii 1958): AAS 50 (1958), 174.

27 ORIGENES, Hom. XIII in Lucam, 7: Sources Chrètiennes 87, 214.

28 Cf. ORIGENES, Hom. XI in Lucam, 6: Sources Chrètiennes 87, 194 et 196.

29 Cf. Missale Romanum, Prex Eucharistica I.

30 SACROR. RITUUM CONGREG., Decr. Quemadmodum Deus (8 Decembris 1870): l.c., 282.

31 Collectio Missarum de Beata Maria Virgine, I, „Sancta Maria de Nazareth“, Praefatio.

32 Adhort. Apost. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 16: l.c., 98.

33 LEO XIII, Epist.enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): l.c., 177 s.

34 Cf. Epist.enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981), 9: AAS 73 (1981), 599 s.

35 Ibid., 24: l.c., 638. Hac recentiore aetate Summi Pontifices assidue S. Ioseph tamquam operariorum opificumque „exemplum“ exhibuerunt; cf., v.g., LEO XIII, Epist.enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): l.c., 180; BENEDICTUS XV, Motu proprio Bonum sane (25 Iulii 1920): l.c., 314-316; PIUS XII, Alloc. (11 Martii 1945), 4: AAS 37 (1945), 72; Alloc. (1 Maii 1955): AAS 47 (1955), 406; JOHANNES XXIII, in Nuntio radiophonico (1 Maii 1960): AAS 52 (1960), 398.

36 PAUL VI., Alloc. (19 Martii 1969): Insegnamenti, VII (1969), 1268.

37 Ibid.: l.c., 1267.

38 Cf. S. THOMAS, Summa theologica, II-IIae, q.82, a.3, ad 2.

39 Ibid., III, q.8, a.1, ad 1.

40 Cf. PIUS XII., Litt. Enc. Haurietis aquas (15 Maii 1956), III: AAS 48 (1956), 329 s.

41 Cf. S. THOMAS, Summa theologica, II-IIae, q.182, a.1, ad 3.

42 Cf. SACROR. RITUUM CONGREG., Decr. Quemadmodum Deus (8 Decembris 1870), l.c., 283.

43 Ibid., l.c., 282 s.

44 LEO XIII, Epist.enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): l.c., 177-179.

45 Adhort. Apost. post-synod. Christifideles laici (30 Decembris 1988), 34: AAS 81 (1989), 456.

46 Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 1.

47 PAUL VI., Alloc. (19 Martii 1969): Insegnamenti, VII (1969), 1269.

48 Cf. Missale Romanum, Collecta: Super oblata in „Sollemnitate S. Ioseph Sponsi B.M.V.“; Post commun. in „Missa votiva S. Ioseph“.

49 Cf. LEO XIII, „Oratio ad Sanctum Iosephum“, quae proxime sequitur textum ipsius Epist. Enc. Quamquam pluries (15 Augusti 1889): Leonis XIII P.M. Acta, IX (1890), 183.

50 SACROR. RITUUM CONGREG., Decr. Quemadmodum Deus (8 Decembris 1870): l.c., 282.


Am 1. Januar 1997 wurde Redemptoris Custos in lateinischer Sprache von uns erstmals ins Internet gestellt. Dieses Dokument wurde mit großer Sorgfalt erstellt. Anm. 39 wurde gemäß Summa Theologica korrigiert. Fehler sind dennoch nie auszuschließen. Gegebenenfalls bitten wir um Mitteilung an Dr. Josef Spindelböck. Optimal konfiguriert wurde dieses Dokument für Netscape Navigator 3.0.

Letzte HTML-Redaktion des Textes am 23.9.1997.

Hier finden Sie den deutschen Text von Redemptoris Custos. Wenn Sie ein neues Web-Browser-Fenster öffnen, dann können Sie die Texte parallel ansehen!




Zur Homepage der
Gemeinschaft vom heiligen Josef