www. St Josef.at
Die katholische Informationsseite der Gemeinschaft v. hl. Josef
Navigation

Vaticanum II - Nostra aetate

« »

3) Ecclesia cum aestimatione quoque Muslimos respicit qui unicum Deum adorant, viventem et subsistentem, misericordem et omnipotentem, Creatorem caeli et terrae,[5] homines allocutum, cuius occultis etiam decretis toto animo se submittere student, sicut Deo se submisit Abraham ad quem fides islamica libenter sese refert. Iesum, quem quidem ut Deum non agnoscunt, ut prophetam tamen venerantur, matremque eius virginalem honorant Mariam et aliquando eam devote etiam invocant. Diem insuper iudicii expectant cum Deus omnes homines resuscitatos remunerabit. Exinde vitam moralem aestimant et Deum maxime in oratione, eleemosynis et ieiunio colunt.

Quodsi in decursu saeculorum inter Christianos et Muslimos non paucae dissensiones et inimicitiae exortae sint, Sacrosancta Synodus omnes exhortatur, ut, praeterita obliviscentes, se ad comprehensionem mutuam sincere exerceant et pro omnibus hominibus iustitiam socialem, bona moralia necnon pacem et libertatem communiter tueantur et promoveant.

5 Cfr. S. Gregorius VII, Epist. III, 21 ad Anazir (Al-Nãşir), regem Mauritaniae, ed. E. Caspar in MGH, Ep. sel. II, 1920, I, p. 288, 11–15; PL 148, 451 A.

5 Cf. S. GREGORIOS VII., Epist. III, 21 ad Anazir (Al-Nãşir), regem Mauritaniae, ed. E. CASPAR in MGH, Ep. Sel. II 1920, I, p. 288, 11–15; PL 148, 451 A.

© Gemeinschaft vom hl. Josef · 1996 – 2024