www. St Josef.at
Die katholische Informationsseite der Gemeinschaft v. hl. Josef
Navigation

Vaticanum II - Nostra aetate

« »

5) Nequimus vero Deum omnium Patrem invocare, si erga quosdam homines, ad imaginem Dei creatos, fraterne nos gerere renuimus. Habitudo hominis ad Deum Patrem et habitudo hominis ad homines fratres adeo connectuntur, ut Scriptura dicat: «qui non diligit, non novit Deum» (1 Io. 4,8).

5) Nequimus vero Deum omnium Patrem invocare, si erga quosdam homines, ad imaginem Dei creatos, fraterne nos gerere renuimus. Habitudo hominis ad Deum Patrem et habitudo hominis ad homines fratres adeo connectuntur, ut Scriptura dicat: «qui non diligit, non novit Deum» (I Io. 4,8).

Fundamentum ergo tollitur omni theoriae vel praxi quae inter hominem et hominem, inter gentem et gentem, discrimen quoad humanam dignitatem et iura exinde dimanantia inducit.

Fundamentum ergo tollitur omni theoriae vel praxi quae inter hominem et hominem, inter gentem et gentem, discrimen quoad humanam dignitatem et iura exinde dimanantia inducit.

Ecclesia igitur quamvis hominum discriminationem aut vexationem stirpis vel coloris, condicionis vel religionis causa factam tamquam a Christi mente alienam reprobat. Proinde, Christifideles Sacra Synodus, vestigia Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli premens, ardenter obsecrat ut, «conversationem... inter gentes habentes bonam» (1 Petr. 2,12), si fieri potest, quod in eis est cum omnibus hominibus pacem habeant,[14] ita ut vere sint filii Patris qui in caelis est.[15]

Ecclesia igitur quamvis hominum discriminationem aut vexationem stirpis vel coloris, condicionis vel religionis causa factam tamquam a Christi mente alienam reprobat. Proinde, Christifideles Sacra Synodus, vestigia Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli premens, ardenter obsecrat ut, «conversationem... inter gentes habentes bonam» (I Pt. 2,12), si fieri potest, quod in eis est cum omnibus hominibus pacem habeant,[14] ita ut vere sint filii Patris qui in caelis est.[15]

Haec omnia et singula quae in hac Declaratione edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.

Romae, apud S. Petrum, die XXVIII mensis octobris anno MCMLXV.

Romae, apud S. Petrum die XXVIII mensis octobris anno MCMLXV.

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus

Sequuntur Patrum subsignationes, ut in pp. 696–701.

Sequuntur Patrum subsignationes, ut in pp. 321–329.

14 Cfr. Rom. 12, 18.

14 Cf. Rom. 12, 18.

15 Cfr. Matth. 5. 45.

15 Cf. Mt. 5, 45.

© Gemeinschaft vom hl. Josef · 1996 – 2024